PALAESTRICI Juvenes

PALAESTRICI Juvenes
PALAESTRICI Juvenes
olim tondebantur, uti discimus ex Tertulliano de Pallio c. 4. ubi de suis Carthaginiensibus: Unde apud aliquos Numidas, etiam equis caesariatos, iuxta cutem tonsor et cultri vertex solus immunis? In quibus verbis tonsor, pro tonsura, ut apud Horat. l. 1. Ep. 1. v. 95.
—— Curtatus inaequali tonsore capillus.
Tonsuram autem hîc interpretes suadent intelligamus κουρὰν περιτροχηλάτην, ita enim vocant, quâ usi Arabes, Numidae, Iudaei; sed male suadent, inquit Salmas. Tantum enim abest, ut hoc tonsurae genus Numidis usitatum fuisse velit hôclocô Tertullian. ut miretur, Carthaginenses, qui Numidis erant vicini, ac paene etiam de vicinitate Numidae et ipsi videbantur, modum isthunc tonsurae usurpare, a quo tam alieni fuêre Numidae, ut non solum propriam alerent caesariem, verum etiam insuper equinis caudis aut iubis caesariati cristatique incederent. Quod vero iidem addunt, Tertullianum nunc tonsum illum Numidarum, quasi Graecanicum, Carthaginiensibus suis exprobrare, quod Philosophi plerique rasi, ut Stoici; id alienissimum et absurdissimum. Nec enim heîc de tonsura Philosophorum et Stoicorum agitur, sed de toto genere diversa. stoici totô capite atque etiam vertice derasi, καὶ εν χρῷ κουρίαι: illô vero tondendi modô, qui hîc tangitur, vertex intonsus et cultri immunis, sub vertice ommnia circumtonsa et strictim rasa, iuxta cutem. Praeterea Philosophicam tonsuram non exprobraret suis Carthaginensibus Tertullian. oportet igitur hanc delicatiorum et elegantiorum Graecorum fuisse consuetudinem, quam vitio illis ducit. At κουρὰ περιτροχηλάτης, quam hîc nominant, quid sit, incertum: nec enim Graecum nomen esse potest istô sensu. Legitur quidem apud Pollutem περιτροχαλάτη, sed corrupte, περιτρόχαλα enim apud ipsum scribendum. Dicebantur autem περιτρόχαλα κείρεςθαι, qui in orbem tonderi soliti; unde περιτρόχαλα, inter tonsurae is modos posuit: atque hic tonsus erat elegantiorum Graecorum ac
Palaestrit arum. Omnia etenim, quae Tertullian. hôc locô in suis Carthaginiensibus taxat, ad palaestram petrinere, ex sequentibus palam fit, ubi Xysticas munditias iisdem exprobrat. Ephebl itaque Graeci, qui xysto et palaestrae operam dabant, hôc tonsurae genere ucebantur: unde Aristodemum Cumanorum Tyrannum, pueros puellarum habitu et muliebribus comis comptos, puellas autem epheborum in modum circumtonsas atque ephebicis chlamy dibus amictas ire iussisse, Plut. refert. Neque vero pueri tantum ingen vi, apud Graecos, ut quidam volunt, sed omnes etiam elegantiae studiosi circumtonsi, unde circumtonsa et facata oratio Senec. Ep. 115. Circumradere et circumdare capillum, hoc vocat Tertullian. l. de cultu femin. Propriasque praestigias forma et hic sexus sibi agnoscit, barbam acrius cadere, intervellere, circumr adere capillum, disponere, etiam colorare canitiem: Et in Comoediis Adolescentis γουμναςτικοῦ persona ita efficta erat; nam ςτεφάνην τριχῶν habebat. Pollux, ὁ μὲν πάγχρηςτος νεανίσκος, ὑπέρυθρος, γυμναςτικὸς, ὑποκεχρωσμένος, ῥυτίδας ὀλίγας ἔχων ἐπὶ του μετώπου καὶ ςτεφάνην τριχὼν: capillaturam nempe, quae in orbem attonsa erat, ad instar coronae, ςτεφάνην τριχῶν, coronam capillorum, appellabant; Ita enim extremus crinium ambitus circumtonsus, ut et περίδρομος, dicebatur. Et hôc habitu proin comarum ingenui ac Palaestrici adolescentes ac iuvenes in Comoedia introducebantur, at milites erant caesariati, quod colligere est ex Plauti Milite Glorioso. Imo omnes, qui in gymnasiis versabantur et Graecas delitias elegantiasque sectabantur; tam senes, quam iuvenes,
capillum circumtondebant. Hinc Euripides longam comam non esse ex palaestrae more dicit:
Πλόκαμός τε γάρ σου ταναὸς, οὐ πάλης ὕπο
Γένυν παῥ αὐτὴν κεχυμένος.
Differunt tamen οἱ εν χρῷ κουρίαι, quos Graeci vocant, et circumtonsi, h. e. οἱ περιτρόχαλα κεκαρμένοι; hi enim in orbem tantum tonsi, verticem intonsum gerebant, coeterum quâ parte tondebantur, iuxta cutem rasi erant. Σκαφιοκούρους tales appellat Eustathius: nam σκαφίον et περιτρόχαλον genus tonsurae idem, Hesychio quoque. Hanc tonsuram itaque intelligit d. l. Tertullian. cum dicit. Iuxta cutem tonsor, et cultri vertex solus immunis, qui tondendi modus ex palaestra et a Graecis ad Cathaginienses venit, auctore ipsô Tertullianô. Eosdem Palaestricos quoque depilari in reliquis corporis partibus consuevisse, idem innuit verbis proxime sequentibus, Unde apud hirtos et birsutos tam rapax ab alaresina, tam furax a mento volsella? ---- Quid tibi Libya et Europa cum xysticis delitiis, quas vestire non nosti? Ubi vix dubitat Salmasquin Auctor scripserit: tam tapax a culo resina; quam partem psilothrô accurâsse Veteres notum est. Et hôc depilari ac velli, Xysticas munditias Afer vocat, quod hunc morem habrent homines xysto et palaestrae dediti, idque etiam in medio gymnasio, sub omnium oculis. Fiebat id autem a Palaestritis, Persius Sat. 4. v. 38.
Quinque palaestritae licet haec plantaria vellant,
Elixasque nates labefactent forcipe aduncâ,
Non tamen ista filix ullô mansuescet aratrô.
Unde et discimus, Palaestritas fuisse dictos, qui Athletas in gymnasiiis ungebant: Hi vero et γυμναςταὶ quoque et Α᾿λεῖπται vocabantur; quorum inter alia officium erat Athletarum nates vellere et refinâ laevigare etc. Ista vero in suis Carthaginien sibus ideo hîc car pit Scriptor citatus, quia tum recens donati Pythicô agone ab Imperatore Severo, illa omnla factitabant, quae fieri solita ab Athletis in Graecia et si militer exercebantur. Quare Gymnastici et Xystici, apud Carthaginienses, etiam pilabantur et vellebantur, ut Graeci, quum tamen non essent, ut illi, palliati. Ideo dicit: Quid tibi Libya et Europa cum xysticis munditiis, quas vestire non nôsti? Nam et in Europa multis locis huiusmodi Graecanici agones celebrabantur etc. Nec omittendum, Ε᾿μπινῆ Graecis proprie hominem gymnasticum, ac palaestricum, vocari consuevisse, utpote qui oleô unctus et sordidus esset e palaestra: Atque hinc, quidquid mundum, politum, nitidum et elegana apud Graecos, ab oleo palaestrae, ἐμπινὲς et ἐυπινὲς, fuisse dictum. Unde apud Latinos, nitida palaestra, decora palaestra: apud Appuleium, adolescens decorus et succi palaestrici plenus; apud Graecos, λιπαρὸς καὶ κόσμιος ἐκ τῆς παλαίςτρας: etiam in veterib. Glossis ἐμπινὴς, politus; item ἐυπινὴς cuius contraticum ἀπινὴς, de modacto, et rudi et impolito καὶ ἀπαλαίςτρῳ. Imo inde πῖνον, de nitore et elegantia styli bene subacti et exercitati usurpârunt. Cicero in Epad Articum l. 14. Ep. 7. A Cicerone mihi literae πεπινωμέναι et bene longae, coetera autem vel fingi possunt: πῖνος literarum significat doctiorem. Nitor, qui ex arte, πῖνος appellabatur, e quo ἐυπινὲς, pro nitido et eleganti. Idem Ep. 6. l. 12. Caesar autem mihi irridere visus est, QUAESO illud tuum, quod erat ἐυπινὲς, et urbanum. Et l. 5. Ep. 17. Et mebercule ipsius literae, sic et φιλοςτόργως et ἐυπινῶς scriptae ut eas vel in acroasi audeam legere. Er l. tod. Epist. 16. Tandem a Cicerone tabellarius: et mebercule literae πεπινωμέμνως scriptae etc. Quibus omnibus locis, ἐυπινὲς et πεπινωμένον, squalorem verustatis redolens, interpretantur Viri docti: sed ertant. Nam nihil aliud illis vocibus proprie significatur, quam quod oleô palaestricô in unctum ac nitidum est. hinc ad orationem sunt translatae, quae tum ἐυπινὴς et πεπινωμένη dicitur, quum multo quasi sanguine et succô palaestricô florida, colorem quendam virilem, nitoremque multâ arte et exercitiô quaesitum praefert, qualis in corporibus exercitatis, quaeque Solem et oleum imbiberunt. Claud. Salmas. ad Tertullian. l. c. Vide quoque infra Pinacopoei.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”